monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 104, 12
Misit ante eos virum. Quem virum? Ioseph. Quomodo misit? In servum venundatus est Ioseph. Nempe quando factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Ioseph in Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo Deus bene utatur malis operibus hominum, sicut illi contra male utuntur bonis operibus Dei.